- CAROLUS V
- I.CAROLUS V.cognomine Sapiens, Francorum Rex, Ioannis Regis fil. Primus Delphini titulô, ante regnum, insignis, Dux Normanniae quoque fuerat, et Patre in captivitate detentô, Regens, cui successit, A. C. 1364. Temporum suorum turbulentissimum statum suâ prudentiâ emendavit; pacis artibus criam bellicas res feliciter administrare doctus, ita ut quae pater eius armatus amiserat, inerm is in cubiculo sedens recuperârit. Unde Rex Angliae dicere solitus, nullum sciri hostem, qui illô minus armaretur, et plus negotii facesseret. Froissard. l. 2. Per Bertrandum Guesclinum et Mareschal. Bucicaldum, vicit Carolum Navarrae Regem in Normannia; Carolum Blesensem in Armorica contra Iohannem Montfortium conatus est defendere, sed hic aemulum interfecit, Guesclinô captô, quem liberatum Rex in Hispaniam misit, contra Petrum crudelem. Angliae Regem, quod Vasalli fidem non praestaret, a Parlamento condemnatum magnâ parte ditionum, quas in Gallia habebat, exuit, terrâ marique victor. Biblia sacra, a Nicolao Oremo, in Gallicam linguam verti curavit: ad exemplum Ludovici IX. qui idem suô tempore Theologis imperaverat, Baleus, l. 6. Vide quoque in voce Oremus. Maiora conatus, obiit, A. C. 1380. aerat. 42. regni 16. prius iam venenô debilitatus, a Navarrae Rege propinatô, cuius vim Imperatoris medicus aliquousque retuderat. Relictô ex Iohanna uxore, Carolô VI.II.CAROLUS V.fil. Philippi I. Archiducis Austriae, ex Iohanna Castellana, nepos Maximiliani I. natus die 24. Febr. A. C. 1500. Hispaniae Rex, A. C. 1517. post mortem Avi Romanorum Imperator, A. C. 1519. per Europam omnem bellum gessit, et triumphum egit, Hispaniam suam tumultuantem eompescuit, Belgas rebellanres in ordinem coegit; In Italia Mediolanensem ducatum primo foederatis, post sibi asseruit; Pontificem, Florentinos, Senenses, Genuenses, vel erexit socios, vel hostes afflixit. In Germania Solymannum Viennâ depulit, Protestantes acie victos sub iugum misit. Et quasi Europa tot victoriis angustior foret, transmissus in Africam, barbaris gentibus Regem dedit; arcemque posuit, ubi ante nec licebat stare. Sed quid haec bella ad Gallicum? Nam Carolus nihil omisit, quô Franciscum rivalem gloriae tot triumphis adiungerer. Hunc proin ex Italia, ademptô Mediolanensi ducatu, eiecit, redeuntem ad ingenium, vicit ad Ticinum, cepitque, A. C. 1525. Clementem VII. bella contra se cientem, Duce Borboniô, aggressus, Romam expugnavit, quoties oppugnationem iter abat, cadente nebulâ, et Pontificiis prospectum adimente, Thuan. l. 1. Camer. in Hist. Romae captae, et per Hispanos inprimis diripuit, aliquô Papali habitu, cum meretrice, in equo per urbem circumductô, P. Iov. in vita Pomp. Columnae. Pontificem in mole Hadriani ad incitas redegit, A. C. 1527. In Germania tam ipse praesens, quam per fratrem Ferdinandum, varios conventus, ut dissidia religionis componerentur, egit. Colloquia Theologorum utriusque partis crebro instiruit, Confessionem Augustanam a Principibus oblatam audivit. Quibus ab Mulbergam victis, librum Interim, formulam fidei continentem, permislô conigiô Clericorum et calicis usu, usque ad Concilium, Germaniae obtrusit. Donec a Mauritio Saxone, Philippi Hassi captivi genero, Oeniponte, in foedam fugam coniectus, impedimentis omnibus amissis, et ad pacem Protestantibus dandam coactus est, A. C. 1552. quô Passavii conclusum, propter religionem nulla cuiquam exhiberetur molestiae. Coeterum Peruviam et Mexicum novi Orbis terras, Ferdinandi Cortesii praeclarissimas victorias, a Pizarro vel ignoravit diripi, vel dissimulavit. Tandem post Metas frustra obsessas, A. C. 1555. Imperii 36. vivus et vegetus se heredibus tradidit, donumque concessit ab omni memoriâ locupletissimum Ferdinando Fratri Imperium, ac regna cetera Philippo filio: In Hispano secessu duobus annis sibi superfuit, imo sibi vixit, si vita mortis commentatio est, Bernhardi lectioni praecipue deditus. Obiit A. C. 1558. aetat. 58. Imperii 36. P. Fovius Guicciard. Thuan. Strada, etc. Filius eius Philippus, Carolum filium habuit, quem tum adhuc unicum, an. aetatis 24. morte affici iussit, Annô, quô. FILIUs ante DIeM patr Ios InqUIrIt In annos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.